Pièce n° 1 Vers 1300-1312. Troarn

Extrait du censier de Saint-Martin de Troarn, dit « Livre rouge » (Liber rubeus Troarni de censibus et redditibus), concernant les rentes en sel dues à l’abbaye sur ses états de la Divette, de Varaville et de Sallenelles.

A. Liber rubeus Troarni, début du XIVe siècle (Arch. dép. Calvados, H 7747, fol. 115-116v).

Ind. Sauvage, 1911, p. XXXIV-XXXVI, repris dans : Collectif, 1979, p. 157-158, n° 188 bis.

[fol. 115] Redditus de la Divete 

Bartholomeus de Portu et sui participes debent quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que vocatur Salina Blanche et continet duas acras vel eo circa.

Johannes Lefornier presbyter debet quatuordecim asqueta cum quatuordecim gallesuies salis albi pro una salina que vocatur Osouf Betel et continet tres acras vel eo circa et reddit dicta salina nobis costumam de hiis que venduntur in residentia.

Guillelmus Veniquenel et sui participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que vocatur Salina Rose continens tres acras.

Durandus Roger et sui participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que dicitur Salina Homo, continens tres acras, et facit nobis costumam.

Guillelmus Durand et sui participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que dicitur Salina es Baudoins, continens duas acras.

Henricus Primogenitus et sui participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que vocatur Salina Radulfi Johannis et continet tres acras.

Radulfus Lemasuir et sui participes quatuor asqueta salis albi pro dimidia acra terre, sita juxta relictam Guillelmi de Placey.

Ricardus Hugo et sui participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que vocatur Salina de Capella, que continet tres acras cum dimidiam.

Guillelmus Venniquenel et ejus participes quatuordecim asqueta salis albi pro una salina que vocatur Salina as Venquenaus et continet quinque acras.

Henricus Megrenespy et ejus participes debent quatuordecim asqueta albi salis pro una salina que vocatur Salina Bennet, ratione uxoris sue, et continet tres acras largiter.

Apud Sanctam Honorinam debentur nobis quatuor asqueta salis albi per manus es Torcapians.

Aibertus Philippi et sui participes quinque solidos ad feriam Prati et sunt prioratus de Diva quatuor capones, quatuor panes, sexaginta ova pro uno hebergagio et terra continentibus duas acras.

Apud Varavillam 

Ricardus Venquenel debet septuagesimo asqueta salis vel quatuordecim sommas, quibus de quinque asquetis pro sexaginta virgatis terre que dicuntur leFreu asVenqueneaus.

Hugo Bougere quinquedecim asqueta salis pro se et participe Ricardo Vaane pro una salina, ubi tenentur placita nostra.

Johannis Ade et Robertus de LaGougue viginta asqueta salis, quibus decem de se pro salina que fuit asBeloz. Item idem Robertus de LaHougueAngot pro quadam summa salis de quatuor asquetis salis.

Ranulphus Milon et sui participes novem solidos ad festum sancti Clari pro feodo Hellart alias feodus asDeiens.

Germanus Lerous duodecim asqueta salis pro una pecia terre sita super vivarium.

Henricus Leplommier debet duodecim denarios presentes ad festum sancti Martini hyemalis pro una pecia terre sita en Brienne juxta Guillelmum Milon ex una parte et Henricum Milon ex altera et continet I virgatam vel eo circa.

Guillelmus Martel et ejus participes debent tres solidos Turonensium ad festum sancti Johannis Baptiste et est residens pro decem acris terre et, si dicti tres solidi non fuerint soluti infra solis occasum, tantum possit levari pro emenda.

Guillelmus Semion, armiger, tenet de nobis et debet nobis undecim asqueta salis [ajouté à la suite, d’une autre main : et unum caponem].

Apud Salines 

Johanna filia Symonis Pasinasuie debet sex asqueta salis et duas gallinas, triginta ova pro uno hebergagio sito juxta hebergagium Guillelmi Fouque et hebergagium dicte Johanne ex altera.

Henricus de Hoga et ejus participes quatuor summas salis, quibus quatuor asqueta, duas gallinas, triginta ova pro feodo qui fuit Radulfi de Hoga.

Robertus Rufin debet octo asqueta salis, duas gallinas, triginta ova pro uno hebergagio sito juxta Thomam Henrici et pro una pecia terre.

Guillelmus Maignier duo asqueta salis pro unegreve et houguechon.

Ricardus Gourbout debet quatuor asqueta salis et Henricus Acarini quatuor [asqueta] salis [rajouté à la suite, d’une autre main : elemosinario].

Martinus Thome et ejus participes debent duas summas salis, duas gallinas, triginta ova pro terra sita ad Arborem Canutum quam Herveus militis (sic), ejus frater, et Symon de Herouvilla tenent de predicto Martino.

Anselinus de Cabort, armiger, debet quatuorviginta asqueta salis, duo capones, quinquedecim ova, sita super medietatem sui hebergagii in qua parte grancia et collumbarium situantur et est in hommagio nostro.

Guillelmus Faber septem virgatas in terrectorio de Gonnevilla, juxta pratum Alexandri d’Escageul, item unam acram juxta Rogerum Lefornier, item tres virgatas juxta Nicholam de Hoga, et facit ex istis quatuor sextarios et unam minam frumenti ad festum sancti Michaelis.

Henricus Johannis tres virgatas prati in terrectorio de Varavilla juxta heredes Baudoini d’Alenchon, item dimidiam acram prati juxta heredes Guillelmi Chauvin et ex hiis facit octodecim boissellos frumenti ad festum sancti Michaelis. Nota quod salinarii nostri uniti sunt salinarie a tempore salnandi ab, et salinarii debent nobis omne salnerarium.

Ajouter un commentaire

Vous utilisez un logiciel de type AdBlock, qui bloque le service de captchas publicitaires utilisé sur ce site. Pour pouvoir envoyer votre message, désactivez Adblock.

banniere-1.png

Créer un site gratuit avec e-monsite - Signaler un contenu illicite sur ce site

×